P. Vergili Maronis
ÆNEIDOS
liber I
*
(520-756)
This text is linked to a variety of interpretive resources. These
resources can be reached from links on any word in the text before you.
From this text you will go to a menu of choices that will take you to
the specific kind of information you desire.
Go to lines 1-222 | lines
223-519 | another book | main
directory.
- 520
- postquam introgressi et coram data copia fandi,
- maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:
- "o regina, nouam cui condere Iuppiter urbem
- iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
- Troes te miseri, uentis maria omnia uecti,
- 525
- oramus: prohibe infandos a nauibus ignis,
- parce pio generi et
propius res aspice nostras.
- non nos aut ferro
Libycos populare penatis
- uenimus, aut raptas ad
litora uertere praedas;
- non ea uis animo
nec tanta superbia uictis.
- 530
- est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
- terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
- Oenotri coluere uiri; nunc fama minores
- Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
- hic cursus fuit,
- 535
- cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion
- in uada caeca tulit penitusque procacibus Austris
- perque undas superante salo perque inuia saxa
- dispulit; huc pauci uestris adnauimus oris.
- quod genus hoc hominum? quaeue hunc tam barbara morem
- 540
- permittit patria? hospitio prohibemur
harenae;
- bella cient primaque uetant consistere terra.
- si genus humanum et mortalia temnitis arma,
- at sperate deos memores fandi atque nefandi.
- rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
- 545
- nec pietate fuit, nec bello maior et
armis.
- quem si fata uirum
seruant, si uescitur aura
- aetheria neque adhuc crudelibus occubat umbris,
- non metus, officio nec te certasse priorem
- paeniteat. sunt et Siculis
regionibus urbes
- 550
- armaque Troianoque a sanguine clarus Acestes.
- quassatam uentis liceat subducere classem
- et siluis aptare trabes et stringere remos,
- si datur Italiam sociis et rege recepto
- tendere, ut Italiam laeti
Latiumque petamus;
- 555
- sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,
- pontus habet Libyae nec spes iam restat Iuli,
- at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
- unde huc aduecti, regemque petamus Acesten."
- talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
- 560
- Dardanidae.
- tum breuiter Dido uultum demissa profatur:
- "soluite corde metum, Teucri, secludite curas.
- res dura et regni
nouitas me talia cogunt
- moliri et late finis custode tueri.
- 565
- quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,
- uirtutesque uirosque aut tanti incendia belli?
- non obtunsa adeo gestamus pectora Poeni,
- nec tam auersus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
- seu uos Hesperiam magnam Saturniaque arua
- 570
- siue Erycis finis regemque optatis Acesten,
- auxilio tutos dimittam opibusque iuuabo.
- uultis et his mecum
pariter considere regnis?
- urbem quam statuo, uestra est; subducite nauis;
- Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
- 575
- atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem
- adforet Aeneas! equidem per litora certos
- dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
- si quibus eiectus siluis aut urbibus errat."
- his animum arrecti dictis et fortis Achates
- 580
- et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem
- ardebant. prior Aenean compellat Achates:
- "nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
- omnia tuta uides, classem sociosque receptos.
- unus abest, medio in fluctu quem uidimus ipsi
- 585
- submersum; dictis respondent cetera matris."
- uix ea fatus erat
cum circumfusa repente
- scindit se nubes et
in aethera purgat apertum.
- restitit Aeneas claraque in luce refulsit
- os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
- 590
- caesariem nato genetrix lumenque iuuentae
- purpureum et laetos oculis adflarat honores:
- quale manus addunt ebori decus, aut ubi
flauo
- argentum Pariusue lapis circumdatur
auro.
- tum sic reginam adloquitur cunctisque repente
- 595
- improuisus ait: "coram, quem quaeritis, adsum,
- Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
- o sola infandos Troiae miserata labores,
- quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
- omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
- 600
- urbe, domo socias, grates persoluere dignas
- non opis est nostrae, Dido, nec quidquid ubique est
- gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
- di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
- usquam iustitiae est et
mens sibi conscia recti,
- 605
- praemia digna ferant. quae te tam laeta
tulerunt
- saecula? qui tanti talem
genuere parentes?
- in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae
- lustrabunt conuexa, polus dum sidera pascet,
- semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
- 610
- quae me cumque uocant terrae." sic fatus amicum
- Ilionea petit dextra laeuaque Serestum,
- post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.
- obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
- casu deinde uiri tanto, et sic ore locuta est:
- 615
- "quis te, nate dea,
per tanta pericula casus
- insequitur? quae uis immanibus applicat oris?
- tune ille Aeneas quem Dardanio Anchisae
- alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
- atque equidem Teucrum memini Sidona uenire
- 620
- finibus expulsum patriis, noua regna petentem
- auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
- uastabat Cyprum et uictor dicione tenebat.
- tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
- Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
- 625
- ipse hostis Teucros insigni laude ferebat
- seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe uolebat.
- quare agite, o tectis,
iuuenes, succedite nostris.
- me quoque per multos similis fortuna labores
- iactatam hac demum uoluit consistere terra;
- 630
- non ignara mali miseris succurrere disco."
- sic memorat; simul Aenean in regia ducit
- tecta, simul diuum templis indicit honorem.
- nec minus interea sociis ad litora mittit
- uiginti tauros, magnorum horrentia
centum
- 635
- terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,
- munera laetitiamque dii.
- at domus interior regali splendida luxu
- instruitur, mediisque parant conuiuia tectis:
- arte laboratae uestes ostroque superbo,
- 640
- ingens argentum mensis, caelataque
in auro
- fortia facta patrum, series longissima rerum
- per tot ducta uiros antiqua ab origine gentis.
- Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
- passus amor) rapidum ad nauis praemittit Achaten,
- 645
- Ascanio ferat haec ipsumque ad moenia ducat;
- omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
- munera praeterea Iliacis erepta ruinis
- ferre iubet, pallam signis auroque rigentem
- et circumtextum croceo uelamen acantho,
- 650
- ornatus Argiuae Helenae, quos illa Mycenis,
- Pergama cum peteret inconcessosque
hymenaeos,
- extulerat, matris Ledae mirabile donum;
- praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
- maxima natarum Priami, colloque monile
- 655
- bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.
- haec celerans iter ad nauis tendebat Achates.
- at Cytherea nouas artis, noua pectore uersat
- consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
- pro dulci Ascanio ueniat, donisque furentem
- 660
- incendat reginam atque ossibus implicet ignem.
- quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
- urit atrox Iuno et
sub noctem cura recursat.
- ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:
- "nate, meae uires, mea magna potentia, solus
- 665
- nate patris summi qui tela Typhoea temnis,
- ad te confugio et
supplex tua numina posco.
- frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
- litora iactetur odiis Iunonis acerbae,
- nota tibi, et nostro
doluisti saepe dolore.
- 670
- nunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur
- uocibus, et uereor quo
se Iunonia uertant
- hospitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
- quocirca capere ante dolis et cingere flamma
- reginam meditor, ne quo se numine mutet,
- 675
- sed magno Aeneae mecum teneatur amore.
- qua facere id possis nostram nunc accipe mentem:
- regius accitu cari genitoris ad urbem
- Sidoniam puer ire parat,
mea maxima cura,
- dona ferens pelago et flammis restantia Troiae;
- 680
- hunc ego sopitum somno super alta Cythera
- aut super Idalium sacrata sede recondam,
- ne qua scire dolos mediusue occurrere possit.
- tu faciem illius noctem non amplius unam
- falle dolo et notos
pueri puer indue uultus,
- 685
- ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido
- regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
- cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
- occultum inspires ignem fallasque ueneno."
- paret Amor dictis carae genetricis, et alas
- 690
- exuit et gressu gaudens incedit Iuli.
- at Venus Ascanio placidam per membra quietem
- inrigat, et fotum gremio dea tollit in
altos
- Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
- floribus et dulci aspirans complectitur umbra.
- 695
- iamque ibat dicto parens et dona Cupido
- regia portabat Tyriis duce laetus Achate.
- cum uenit, aulaeis iam se regina superbis
- aurea composuit sponda mediamque locauit,
- iam pater Aeneas et iam Troiana iuuentus
- 700
- conueniunt, stratoque super discumbitur
ostro.
- dant manibus famuli lymphas Cereremque canistris
- expediunt tonsisque ferunt mantelia uillis.
- quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
- cura penum struere et flammis adolere penatis;
- 705
- centum aliae totidemque pares aetate ministri,
- qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
- nec non et Tyrii
per limina laeta frequentes
- conuenere; toris iussi discumbere pictis
- mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum,
- 710
- flagrantisque dei uultus simulataque uerba,
- pallamque et pictum croceo uelamen acantho.
- praecipue infelix, pesti deuota futurae,
- expleri mentem nequit ardescitque
tuendo
- Phoenissa, et pariter puero donisque mouetur.
- 715
- ille ubi complexu Aeneae colloque pependit
- et magnum falsi impleuit genitoris amorem,
- reginam petit. haec oculis, haec pectore toto
- haeret et interdum gremio fouet inscia Dido
- insidat quantus miserae deus. at memor ille
- 720
- matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum
- incipit et uiuo temptat praeuertere amore
- iam pridem resides animos desuetaque corda.
- postquam prima quies epulis mensaeque remotae,
- crateras magnos statuunt et uina coronant.
- 725
- fit strepitus tectis uocemque per ampla uolutant
- atria; dependent lychni laquearibus
aureis
- incensi et noctem flammis funalia uincunt.
- hic regina grauem gemmis auroque poposcit
- impleuitque mero pateram, quam Belus et omnes
- 730
- a Belo soliti; tum facta silentia tectis:
- "Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
- hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
- esse uelis, nostrosque huius meminisse minores.
- adsit laetitiae Bacchus dator et bona Iuno;
- 735
- et uos o coetum, Tyrii, celebrate fauentes."
- dixit et in mensam
laticum libauit honorem
- primaque, libato, summo tenus attigit ore;
- tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
- spumantem pateram et pleno se proluit auro;
- 740
- post alii proceres. cithara crinitus Iopas
- personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
- hic canit errantem lunam solisque labores,
- unde hominum genus et pecudes, unde imber et ignes,
- Arcturum pluuiasque Hyadas geminosque Triones,
- 745
- quid tantum Oceano properent se tingere soles
- hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet;
- ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
- nec non et uario
noctem sermone trahebat
- infelix Dido longumque bibebat amorem,
- 750
- multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;
- nunc quibus Aurorae uenisset filius armis,
- nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
- "immo age et a prima dic, hospes, origine nobis
- insidias" inquit "Danaum casusque tuorum
- 755
- erroresque tuos; nam te
iam septima portat
- omnibus errantem terris et fluctibus aestas."
Go to line 520 | lines 1-222 | lines 223-519 | next
book | another book | main directory.