P. Vergili Maronis
ÆNEIDOS
liber I
*
(223-519)
This text is linked to a variety of interpretive resources. These resources can be reached from links on any word in the text before you. From this text you will go to a menu of choices that will take you to the specific kind of information you desire.
Go to lines 1-222 | lines 520-756 | another book | main directory.

et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
despiciens mare ueliuolum terrasque iacentis
225
litoraque et latos populos, sic uertice caeli
constitit et Libyae defixit lumina regnis.
atque illum talis iactantem pectore curas
tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
adloquitur Venus: "o qui res hominumque deumque
230
aeternis regis imperiis et fulmine terres,
quid meus Aeneas in te committere tantum,
quid Troes potuere, quibus tot funera passis
cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
certe hinc Romanos olim uoluentibus annis,
235
hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omnis dicione tenerent,
pollicitus- quae te, genitor, sententia uertit?
hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
solabar fatis contraria fata rependens;
240
nunc eadem fortuna uiros tot casibus actos
insequitur. quem das finem, rex magne, laborum?
Antenor potuit mediis elapsus Achiuis
Illyricos penetrare sinus atque intima tutus
regna Liburnorum et fontem superare Timaui,
245
unde per ora nouem uasto cum murmure montis
it mare proruptum et pelago premit arua sonanti.
hic tamen ille urbem Pataui sedesque locauit
Teucrorum et genti nomen dedit armaque fixit
Troia, nunc placida compostus pace quiescit:
250
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
nauibus (infandum!) amissis unius ob iram
prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
hic pietatis honos? sic nos in sceptra reponis?"
olli subridens hominum sator atque deorum
255
uultu, quo caelum tempestatesque serenat,
oscula libauit natae, dehinc talia fatur:
"parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lauini
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
260
magnanimum Aenean; neque me sententia uertit.
hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
longius, et uoluens fatorum arcana mouebo)
bellum ingens geret Italia populosque ferocis
contundet moresque uiris et moenia ponet,
265
tertia dum Latio regnantem uiderit aestas
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
at puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
triginta magnos uoluendis mensibus orbis
270
imperio explebit, regnumque ab sede Lauini
transferet, et Longam multa ui muniet Albam.
hic iam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte grauis geminam partu dabit Ilia prolem.
275
inde lupae fuluo nutricis tegmine laetus
Romulus excipiet gentem et Mauortia condet
moenia Romanosque suo de nomine dicet.
his ego nec metas rerum nec tempora pono:
imperium sine fine dedi. quin aspera Iuno,
280
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,
consilia in melius referet, mecumque fouebit
Romanos, rerum dominos gentemque togatam.
sic placitum. ueniet lustris labentibus aetas
cum domus Assaraci Pthiam clarasque Mycenas
285
seruitio premet ac uictis dominabitur Argis.
nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum
290
accipies secura; uocabitur hic quoque uotis.
aspera tum positis mitescent saecula bellis:
cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
claudentur Belli portae; Furor impius intus
295
saeua sedens super arma et centum uinctus aenis
post tergum nodis fremet horridus ore cruento."
haec ait et Maia genitum demittit ab alto,
ut terrae utque nouae pateant Karthaginis arces
hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
300
finibus arceret. uolat ille per aera magnum
remigio alarum ac Libyae citus astitit oris.
et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
corda uolente deo; in primis regina quietum
accipit in Teucros animum mentemque benignam.
305
at pius Aeneas per noctem plurima uoluens,
ut primum lux alma data est, exire locosque
explorare nouos, quas uento accesserit oras,
qui teneant (nam inculta uidet), hominesne feraene,
quaerere constituit sociisque exacta referre.
310
classem in conuexo nemorum sub rupe cauata
arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
occulit; ipse uno graditur comitatus Achate
bina manu lato crispans hastilia ferro.
cui mater media sese tulit obuia silua
315
uirginis os habitumque gerens et uirginis arma
Spartanae, uel qualis equos Threissa fatigat
Harpalyce uolucremque fuga praeuertitur Hebrum.
namque umeris de more habilem suspenderat arcum
uenatrix dederatque comam diffundere uentis,
320
nuda genu nodoque sinus collecta fluentis.
ac prior "heus," inquit, "iuuenes, monstrate, mearum
uidistis si quam hic errantem forte sororum
succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
aut spumantis apri cursum clamore prementem."
325
sic Venus et Veneris contra sic filius orsus:
"nulla tuarum audita mihi neque uisa sororum,
o quam te memorem, uirgo? namque haud tibi uultus
mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe
(an Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una?),
330
sis felix nostrumque leues, quaecumque, laborem
et quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
iactemur doceas: ignari hominumque locorumque
erramus uento huc uastis et fluctibus acti.
multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra."
335
tum Venus: "haud equidem tali me dignor honore;
uirginibus Tyriis mos est gestare pharetram
purpureoque alte suras uincire cothurno.
Punica regna uides, Tyrios et Agenoris urbem;
sed fines Libyci, genus intractabile bello.
340
imperium Dido Tyria regit urbe profecta,
germanum fugiens. longa est iniuria, longae
ambages; sed summa sequar fastigia rerum.
huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus auri
Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
345
cui pater intactam dederat primisque iugarat
ominibus. sed regna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immanior omnis.
quos inter medius uenit furor. ille Sychaeum
impius ante aras atque auri caecus amore
350
clam ferro incautum superat, securus amorum
germanae; factumque diu celauit et aegram
multa malus simulans uana spe lusit amantem.
ipsa sed in somnis inhumati uenit imago
coniugis ora modis attollens pallida miris;
355
crudelis aras traiectaque pectora ferro
nudauit, caecumque domus scelus omne retexit.
tum celerare fugam patriaque excedere suadet
auxiliumque uiae ueteres tellure recludit
thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
360
his commota fugam Dido sociosque parabat.
conueniunt quibus aut odium crudele tyranni
aut metus acer erat; nauis, quae forte paratae,
corripiunt onerantque auro. portantur auari
Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
365
deuenere locos ubi nunc ingentia cernes
moenia surgentemque nouae Karthaginis arcem,
mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
taurino quantum possent circumdare tergo.
sed uos qui tandem? quibus aut uenistis ab oris?
370
quoue tenetis iter?" quaerenti talibus ille
suspirans imoque trahens a pectore uocem:
"o dea, si prima repetens ab origine pergam
et uacet annalis nostrorum audire laborum,
ante diem clauso componet Vesper Olympo.
375
nos Troia antiqua, si uestras forte per auris
Troiae nomen iit, diuersa per aequora uectos
forte sua Libycis tempestas appulit oris.
sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste penatis
classe ueho mecum, fama super aethera notus;
380
Italiam quaero patriam, et genus ab Ioue summo.
bis denis Phrygium conscendi nauibus aequor,
matre dea monstrante uiam data fata secutus;
uix septem conuulsae undis Euroque supersunt.
ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
385
Europa atque Asia pulsus." nec plura querentem
passa Venus medio sic interfata dolore est:
"quisquis es, haud, credo, inuisus caelestibus auras
uitalis carpis, Tyriam qui adueneris urbem;
perge modo atque hinc te reginae ad limina perfer.
390
namque tibi reduces socios classemque relatam
nuntio et in tutum uersis Aquilonibus actam,
ni frustra augurium uani docuere parentes.
aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
aetheria quos lapsa plaga Iouis ales aperto
395
turbabat caelo; nunc terras ordine longo
aut capere aut captas iam despectare uidentur:
ut reduces illi ludunt stridentibus alis
et coetu cinxere polum cantusque dedere,
haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
400
aut portum tenet aut pleno subit ostia uelo.
perge modo et, qua te ducit uia, derige gressum."
dixit et auertens rosea ceruice refulsit,
ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem
spirauere; pedes uestis defluxit ad imos,
405
et uera incessu patuit dea. ille ubi matrem
agnouit tali fugientem est uoce secutus:
"quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
ludis imaginibus? cur dextrae iungere dextram
non datur ac ueras audire et reddere uoces?"
410
talibus incusat gressumque ad moenia tendit.
at Venus obscuro gradientis aere saepsit,
et multo nebulae circum dea fudit amictu,
cernere ne quis eos neu quis contingere posset
moliriue moram aut ueniendi poscere causas.
415
ipsa Paphum sublimis abit sedesque reuisit
laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
ture calent arae sertisque recentibus halant.
corripuere uiam interea, qua semita monstrat,
iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
420
imminet aduersasque aspectat desuper arces.
miratur molem Aeneas, magalia quondam,
miratur portas strepitumque et strata uiarum.
instant ardentes Tyrii: pars ducere muros
molirique arcem et manibus subuoluere saxa,
425
pars optare locum tecto et concludere sulco;
iura magistratusque legunt sanctumque senatum.
hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
fundamenta locant alii, immanisque columnas
rupibus excidunt, scaenis decora apta futuris:
430
qualis apes aestate noua per florea rura
exercet sub sole labor, cum gentis adultos
educunt fetus, aut cum liquentia mella
stipant et dulci distendunt nectare cellas,
aut onera accipiunt uenientum, aut agmine facto
435
ignauum fucos pecus a praesepibus arcent;
feruet opus redolentque thymo fraglantia mella.
"o fortunati, quorum iam moenia surgunt!"
Aeneas ait et fastigia suspicit urbis.
infert se saeptus nebula (mirabile dictu)
440
per medios, miscetque uiris neque cernitur ulli.
lucus in urbe fuit media, laetissimus umbrae,
quo primum iactati undis et turbine Poeni
effodere loco signum, quod regia Iuno
monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
445
egregiam et facilem uictu per saecula gentem.
hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
condebat, donis opulentum et numine diuae,
aerea cui gradibus surgebant limina nexaeque
aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
450
hoc primum in luco noua res oblata timorem
leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
ausus et adflictis melius confidere rebus.
namque sub ingenti lustrat dum singula templo
reginam opperiens, dum quae fortuna sit urbi
455
artificumque manus inter se operumque laborem
miratur, uidet Iliacas ex ordine pugnas
bellaque iam fama totum uulgata per orbem,
Atridas Priamumque et saeuum ambobus Achillem.
constitit et lacrimans "quis iam locus," inquit, "Achate,
460
quae regio in terris nostri non plena laboris?
en Priamus. sunt hic etiam sua praemia laudi,
sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
solue metus; feret haec aliquam tibi fama salutem."
sic ait atque animum pictura pascit inani
465
multa gemens, largoque umectat flumine uultum.
namque uidebat uti bellantes Pergama circum
hac fugerent Grai, premeret Troiana iuuentus;
hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
nec procul hinc Rhesi niueis tentoria uelis
470
agnoscit lacrimans, primo quae prodita somno
Tydides multa uastabat caede cruentus,
ardentisque auertit equos in castra prius quam
pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
parte alia fugiens amissis Troilus armis,
475
infelix puer atque impar congressus Achilli,
fertur equis curruque haeret resupinus inani,
lora tenens tamen; huic ceruixque comaeque trahuntur
per terram, et uersa puluis inscribitur hasta.
interea ad templum non aequae Palladis ibant
480
crinibus Iliades passis peplumque ferebant
suppliciter, tristes et tunsae pectora palmis;
diua solo fixos oculos auersa tenebat.
ter circum Iliacos raptauerat Hectora muros
exanimumque auro corpus uendebat Achilles.
485
tum uero ingentem gemitum dat pectore ab imo,
ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici
tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
se quoque principibus permixtum agnouit Achiuis,
Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
490
ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
Penthesilea furens mediisque in milibus ardet,
aurea subnectens exsertae cingula mammae
bellatrix, audetque uiris concurrere uirgo.
haec dum Dardanio Aeneae miranda uidentur,
495
dum stupet obtutuque haeret defixus in uno,
regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
incessit magna iuuenum stipante caterua.
qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
exercet Diana choros, quam mille secutae
500
hinc atque hinc glomerantur Oreades; illa pharetram
fert umero gradiensque deas supereminet omnis
(Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus):
talis erat Dido, talem se laeta ferebat
per medios instans operi regnisque futuris.
505
tum foribus diuae, media testudine templi,
saepta armis solioque alte subnixa resedit.
iura dabat legesque uiris, operumque laborem
partibus aequabat iustis aut sorte trahebat:
cum subito Aeneas concursu accedere magno
510
Anthea Sergestumque uidet fortemque Cloanthum
Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
dispulerat penitusque alias auexerat oras.
obstipuit simul ipse, simul percussus Achates
laetitiaque metuque; auidi coniungere dextras
515
ardebant, sed res animos incognita turbat.
dissimulant et nube caua speculantur amicti
quae fortuna uiris, classem quo litore linquant,
quid ueniant; cunctis nam lecti nauibus ibant
orantes ueniam et templum clamore petebant.

Go to line 223 | lines 1-222 | lines 520-755 | another book | main directory.