P. Vergili Maronis
ÆNEIDOS
liber I
*
(1-222)
Go to:
lines 223-519
|
lines 520-755
|
another book
.
ARMA
uirumque
cano,
Troiae
qui
primus
ab
oris
Italiam
fato
profugus
Lauiniaque
uenit
litora,
multum
ille
et
terris
iactatus
et
alto
ui
superum,
saeuae
memorem
Iunonis
ob
iram,
5
multa
quoque
et
bello
passus,
dum
conderet
urbem
inferretque
deos
Latio;
genus
unde
Latinum
Albanique
patres
atque
altae
moenia
Romae.
Musa,
mihi
causas
memora,
quo
numine
laeso
quidue
dolens
regina
deum
tot
uoluere
casus
10
insignem
pietate
uirum,
tot
adire
labores
impulerit.
tantaene
animis
caelestibus
irae?
urbs
antiqua
fuit
(Tyrii
tenuere
coloni)
Karthago,
Italiam
contra
Tiberinaque
longe
ostia,
diues
opum
studiisque
asperrima
belli,
15
quam
Iuno
fertur
terris
magis
omnibus
unam
posthabita
coluisse
Samo.
hic
illius
arma,
hic
currus
fuit;
hoc
regnum
dea
gentibus
esse,
si
qua
fata
sinant,
iam
tum
tenditque
fouetque.
progeniem
sed
enim
Troiano
a
sanguine
duci
20
audierat
Tyrias
olim
quae
uerteret
arces;
hinc
populum
late
regem
belloque
superbum
uenturum
excidio
Libyae;
sic
uoluere
Parcas.
id
metuens
ueterisque
memor
Saturnia
belli,
prima
quod
ad
Troiam
pro
caris
gesserat
Argis-
25
necdum
etiam
causae
irarum
saeuique
dolores
exciderant
animo;
manet
alta
mente
repostum
iudicium
Paridis
spretaeque
iniuria
formae
et
genus
inuisum
et
rapti
Ganymedis
honores:
his
accensa
super
iactatos
aequore
toto
30
Troas,
reliquias
Danaum
atque
immitis
Achilli,
arcebat
longe
Latio,
multosque
per
annos
errabant
acti
fatis
maria
omnia
circum.
tantae
molis
erat
Romanam
condere
gentem.
uix
e
conspectu
Siculae
telluris
in
altum
35
uela
dabant
laeti
et
spumas
salis
aere
ruebant,
cum
Iuno
aeternum
seruans
sub
pectore
uulnus
haec
secum:
"mene
incepto
desistere
uictam
nec
posse
Italia
Teucrorum
auertere
regem!
quippe
uetor
fatis.
Pallasne
exurere
classem
40
Argiuum
atque
ipsos
potuit
summergere
ponto
unius
ob
noxam
et
furias
Aiacis
Oilei?
ipsa
Iouis
rapidum
iaculata
e
nubibus
ignem
disiecitque
rates
euertitque
aequora
uentis,
illum
exspirantem
transfixo
pectore
flammas
45
turbine
corripuit
scopuloque
infixit
acuto;
ast
ego,
quae
diuum
incedo
regina
Iouisque
et
soror
et
coniunx,
una
cum
gente
tot
annos
bella
gero.
et
quisquam
numen
Iunonis
adorat
praeterea
aut
supplex
aris
imponet
honorem?"
50
talia
flammato
secum
dea
corde
uolutans
nimborum
in
patriam,
loca
feta
furentibus
Austris,
Aeoliam
uenit.
hic
uasto
rex
Aeolus
antro
luctantis
uentos
tempestatesque
sonoras
imperio
premit
ac
uinclis
et
carcere
frenat.
55
illi
indignantes
magno
cum
murmure
montis
circum
claustra
fremunt;
celsa
sedet
Aeolus
arce
sceptra
tenens
mollitque
animos
et
temperat
iras.
ni
faciat,
maria
ac
terras
caelumque
profundum
quippe
ferant
rapidi
secum
uerrantque
per
auras;
60
sed
pater
omnipotens
speluncis
abdidit
atris
hoc
metuens
molemque
et
montis
insuper
altos
imposuit,
regemque
dedit
qui
foedere
certo
et
premere
et
laxas
sciret
dare
iussus
habenas.
ad
quem
tum
Iuno
supplex
his
uocibus
usa
est:
65
"Aeole
(namque
tibi
diuum
pater
atque
hominum
rex
et
mulcere
dedit
fluctus
et
tollere
uento),
gens
inimica
mihi
Tyrrhenum
nauigat
aequor
Ilium
in
Italiam
portans
uictosque
penatis:
incute
uim
uentis
submersasque
obrue
puppis,
70
aut
age
diuersos
et
dissice
corpora
ponto.
sunt
mihi
bis
septem
praestanti
corpore
Nymphae,
quarum
quae
forma
pulcherrima
Deiopea,
conubio
iungam
stabili
propriamque
dicabo,
omnis
ut
tecum
meritis
pro
talibus
annos
75
exigat
et
pulchra
faciat
te
prole
parentem."
Aeolus
haec
contra:
"tuus,
o
regina,
quid
optes
explorare
labor;
mihi
iussa
capessere
fas
est.
tu
mihi
quodcumque
hoc
regni,
tu
sceptra
Iouemque
concilias,
tu
das
epulis
accumbere
diuum
80
nimborumque
facis
tempestatumque
potentem."
haec
ubi
dicta,
cauum
conuersa
cuspide
montem
impulit
in
latus;
ac
uenti
uelut
agmine
facto,
qua
data
porta,
ruunt
et
terras
turbine
perflant.
incubuere
mari
totumque
a
sedibus
imis
85
una
Eurusque
Notusque
ruunt
creberque
procellis
Africus,
et
uastos
uoluunt
ad
litora
fluctus.
insequitur
clamorque
uirum
stridorque
rudentum;
eripiunt
subito
nubes
caelumque
diemque
Teucrorum
ex
oculis;
ponto
nox
incubat
atra;
90
intonuere
poli
et
crebris
micat
ignibus
aether
praesentemque
uiris
intentant
omnia
mortem.
extemplo
Aeneae
soluuntur
frigore
membra;
ingemit
et
duplicis
tendens
ad
sidera
palmas
talia
uoce
refert:
"o
terque
quaterque
beati,
95
quis
ante
ora
patrum
Troiae
sub
moenibus
altis
contigit
oppetere!
o
Danaum
fortissime
gentis
Tydide!
mene
Iliacis
occumbere
campis
non
potuisse
tuaque
animam
hanc
effundere
dextra,
saeuus
ubi
Aeacidae
telo
iacet
Hector,
ubi
ingens
100
Sarpedon,
ubi
tot
Simois
correpta
sub
undis
scuta
uirum
galeasque
et
fortia
corpora
uoluit!"
talia
iactanti
stridens
Aquilone
procella
uelum
aduersa
ferit,
fluctusque
ad
sidera
tollit.
franguntur
remi,
tum
prora
auertit
et
undis
105
dat
latus,
insequitur
cumulo
praeruptus
aquae
mons.
hi
summo
in
fluctu
pendent;
his
unda
dehiscens
terram
inter
fluctus
aperit,
furit
aestus
harenis.
tris
Notus
abreptas
in
saxa
latentia
torquet
(saxa
uocant
Itali
mediis
quae
in
fluctibus
Aras,
110
dorsum
immane
mari
summo),
tris
Eurus
ab
alto
in
breuia
et
syrtis
urget,
miserabile
uisu,
inliditque
uadis
atque
aggere
cingit
harenae.
unam,
quae
Lycios
fidumque
uehebat
Oronten,
ipsius
ante
oculos
ingens
a
uertice
pontus
115
in
puppim
ferit:
excutitur
pronusque
magister
uoluitur
in
caput,
ast
illam
ter
fluctus
ibidem
torquet
agens
circum
et
rapidus
uorat
aequore
uertex.
apparent
rari
nantes
in
gurgite
uasto,
arma
uirum
tabulaeque
et
Troia
gaza
per
undas.
120
iam
ualidam
Ilionei
nauem,
iam
fortis
Achatae,
et
qua
uectus
Abas,
et
qua
grandaeuus
Aletes,
uicit
hiems;
laxis
laterum
compagibus
omnes
accipiunt
inimicum
imbrem
rimisque
fatiscunt.
interea
magno
misceri
murmure
pontum
125
emissamque
hiemem
sensit
Neptunus
et
imis
stagna
refusa
uadis,
grauiter
commotus,
et
alto
prospiciens
summa
placidum
caput
extulit
unda.
disiectam
Aeneae
toto
uidet
aequore
classem,
fluctibus
oppressos
Troas
caelique
ruina;
130
nec
latuere
doli
fratrem
Iunonis
et
irae.
Eurum
ad
se
Zephyrumque
uocat,
dehinc
talia
fatur:
"tantane
uos
generis
tenuit
fiducia
uestri?
iam
caelum
terramque
meo
sine
numine,
uenti,
miscere
et
tantas
audetis
tollere
moles?
135
quos
ego-
sed
motos
praestat
componere
fluctus.
post
mihi
non
simili
poena
commissa
luetis.
maturate
fugam
regique
haec
dicite
uestro:
non
illi
imperium
pelagi
saeuumque
tridentem,
sed
mihi
sorte
datum.
tenet
ille
immania
saxa,
140
uestras,
Eure,
domos;
illa
se
iactet
in
aula
Aeolus
et
clauso
uentorum
carcere
regnet."
sic
ait,
et
dicto
citius
tumida
aequora
placat
collectasque
fugat
nubes
solemque
reducit.
Cymothoe
simul
et
Triton
adnixus
acuto
145
detrudunt
nauis
scopulo;
leuat
ipse
tridenti
et
uastas
aperit
syrtis
et
temperat
aequor
atque
rotis
summas
leuibus
perlabitur
undas.
ac
ueluti
magno
in
populo
cum
saepe
coorta
est
seditio
saeuitque
animis
ignobile
uulgus
150
iamque
faces
et
saxa
uolant,
furor
arma
ministrat;
tum,
pietate
grauem
ac
meritis
si
forte
uirum
quem
conspexere,
silent
arrectisque
auribus
astant;
ille
regit
dictis
animos
et
pectora
mulcet:
sic
cunctus
pelagi
cecidit
fragor,
aequora
postquam
155
prospiciens
genitor
caeloque
inuectus
aperto
flectit
equos
curruque
uolans
dat
lora
secundo.
defessi
Aeneadae
quae
proxima
litora
cursu
contendunt
petere,
et
Libyae
uertuntur
ad
oras.
est
in
secessu
longo
locus:
insula
portum
160
efficit
obiectu
laterum,
quibus
omnis
ab
alto
frangitur
inque
sinus
scindit
sese
unda
reductos.
hinc
atque
hinc
uastae
rupes
geminique
minantur
in
caelum
scopuli,
quorum
sub
uertice
late
aequora
tuta
silent;
tum
siluis
scaena
coruscis
165
desuper,
horrentique
atrum
nemus
imminet
umbra.
fronte
sub
aduersa
scopulis
pendentibus
antrum;
intus
aquae
dulces
uiuoque
sedilia
saxo,
Nympharum
domus.
hic
fessas
non
uincula
nauis
ulla
tenent,
unco
non
alligat
ancora
morsu.
170
huc
septem
Aeneas
collectis
nauibus
omni
ex
numero
subit,
ac
magno
telluris
amore
egressi
optata
potiuntur
Troes
harena
et
sale
tabentis
artus
in
litore
ponunt.
ac
primum
silici
scintillam
excudit
Achates
175
succepitque
ignem
foliis
atque
arida
circum
nutrimenta
dedit
rapuitque
in
fomite
flammam.
tum
Cererem
corruptam
undis
Cerealiaque
arma
expediunt
fessi
rerum,
frugesque
receptas
et
torrere
parant
flammis
et
frangere
saxo.
180
Aeneas
scopulum
interea
conscendit,
et
omnem
prospectum
late
pelago
petit,
Anthea
si
quem
iactatum
uento
uideat
Phrygiasque
biremis
aut
Capyn
aut
celsis
in
puppibus
arma
Caici.
nauem
in
conspectu
nullam,
tris
litore
ceruos
185
prospicit
errantis;
hos
tota
armenta
sequuntur
a
tergo
et
longum
per
uallis
pascitur
agmen.
constitit
hic
arcumque
manu
celerisque
sagittas
corripuit
fidus
quae
tela
gerebat
Achates,
ductoresque
ipsos
primum
capita
alta
ferentis
190
cornibus
arboreis
sternit,
tum
uulgus
et
omnem
miscet
agens
telis
nemora
inter
frondea
turbam;
nec
prius
absistit
quam
septem
ingentia
uictor
corpora
fundat
humi
et
numerum
cum
nauibus
aequet;
hinc
portum
petit
et
socios
partitur
in
omnis.
195
uina
bonus
quae
deinde
cadis
onerarat
Acestes
litore
Trinacrio
dederatque
abeuntibus
heros
diuidit,
et
dictis
maerentia
pectora
mulcet:
"o
socii
(neque
enim
ignari
sumus
ante
malorum),
o
passi
grauiora,
dabit
deus
his
quoque
finem.
200
uos
et
Scyllaeam
rabiem
penitusque
sonantis
accestis
scopulos,
uos
et
Cyclopia
saxa
experti:
reuocate
animos
maestumque
timorem
mittite;
forsan
et
haec
olim
meminisse
iuuabit.
per
uarios
casus,
per
tot
discrimina
rerum
205
tendimus
in
Latium,
sedes
ubi
fata
quietas
ostendunt;
illic
fas
regna
resurgere
Troiae.
durate,
et
uosmet
rebus
seruate
secundis."
talia
uoce
refert
curisque
ingentibus
aeger
spem
uultu
simulat,
premit
altum
corde
dolorem.
210
illi
se
praedae
accingunt
dapibusque
futuris:
tergora
diripiunt
costis
et
uiscera
nudant;
pars
in
frusta
secant
ueribusque
trementia
figunt,
litore
aena
locant
alii
flammasque
ministrant.
tum
uictu
reuocant
uiris,
fusique
per
herbam
215
implentur
ueteris
Bacchi
pinguisque
ferinae.
postquam
exempta
fames
epulis
mensaeque
remotae,
amissos
longo
socios
sermone
requirunt,
spemque
metumque
inter
dubii,
seu
uiuere
credant
siue
extrema
pati
nec
iam
exaudire
uocatos.
220
praecipue
pius
Aeneas
nunc
acris
Oronti,
nunc
Amyci
casum
gemit
et
crudelia
secum
fata
Lyci
fortemque
Gyan
fortemque
Cloanthum.
Go to
line 1
|
lines 223-519
|
lines 520-755
|
another book
|
pagina domestica
.